Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur postularet, tacuit; tantum Catoni adsensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes. tertius ad hos Favonius accessit. qua re pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae, his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia cum impedire possent non pugnarunt, Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt. Balbi quoque Corneli operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. decrerant quidem neque transigi volebant Domitii, Scipiones. quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam qui decernerent videret confici nolle.

quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio conlecta est de provinciis; in quam adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur ut Caesar Id. Nov. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audebant. scaena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet sed quod illi aequum putet constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem cos. desig. prius, quam exercitum et provinciam tradiderit. accipitur satis male a Curione et totus eius secundus consulatus exagitatur. hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si, quod videntur, reformidarint, Caesar quoad volet manebit.

quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum; ex quo tu quae digna sunt selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum. plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut quae non desideres audias, quam quicquam quod opus est praetermittatur. tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed quoniam suspicaris minus certa fide eos tibi visos, tamquam procurator sic agas rogo.