Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti.

id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. †imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.

Scr. Romae ex. tu. Quint. a. 700 (54).CICERO TREBATIO.

scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.

querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? quod scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. ego vestras Britannicas litteras exspecto.

Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54).CICERO TREBATIO.

iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi.

tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire.