Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
sed me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. illa quàmvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa valde ei cupio, non videor nimium laborare.
quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.'
sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum occupationum. quas si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. nam et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris Emeisi, quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis. mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. tu vellem ne veritus esses ne †pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.
quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio quoius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem.
si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus.
tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas.
quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt. Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. te a. d. viiii K. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. tui politici libri omnibus vigent. .
certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi
hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse.
- strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.