Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:

  1. Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.
ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.

Scr. Laudiceae post iii Id. Febr. a. 704 (50).M. CICERO S. D. VOLVMINO.

quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde eu)trapeli/a litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid? tu id pateris? non me defendis, non resistis? equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent;