Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

haec tibi ridicula videntur; non enim ades. quae si videres, lacrimas non teneres. quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. sed haec alias pluribus.

Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.