Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

S. V. B.; sum enim xrh/sei me\n tuus, kth/sei de\ Attici nostri. ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. at illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.

sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. data a. d. iiii K. Nov.

Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44) CICERO CVRIO S. D.

ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita Caninio consule scito neminem prandisse. nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.