Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur lito/thta attulisse ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me dia/rroia adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. posthac igitur erimus cautiores. tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo.

Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52).M. CICERO S. D. GALLO.

miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. 'ego enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.

haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta. me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.