Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas.
- Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.
ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: 'oro te, quis tu es?' sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.
quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.