Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent. satisne tibi videor abs te ius civile didicisse?

sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti.

haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.