Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas. quibus si me relaxaro (nam, ut plane exsolvam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter vivere. tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.

haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo, non oti abundantia sed amoris erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos paeniteret. quod si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.

Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51).M. CICERO S. D. M. MARIO.

mandatum tuum curabo diligenter. sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam plurimo. sed eo vidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat. sed de ioco satis est. tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter.

de Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis ; putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri;

postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, hunc defenderam ; et ille, cum omnis res p. in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveberetur delegerat persuaseratque non nullis invidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem valde iubeo gaudere te. Magna res gesta est. numquam ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor.

nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.