Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. 'cur haec igitur adhuc parum profecerunt?' quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. 'quae est igitur' inquies 'spes ab irato?' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.
dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura. nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat. in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. at in eius persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris; at nos quem ad modum est complexus ! Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae, Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit.
quo igitur haec spectant? rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
habes augurium meum; quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis recordatio;
exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re p. carere quam bona. sed hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus. interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.
quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur), ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. qua quidem in re singulari sum fato. nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi.
nemo nostrum est, ut opinor, quin vota victoriae suae fecerit, nemo, quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius salutem?
sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici. totum enim Caesarem non novi. quem putas animum esse, ubi secum loquitur? 'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est. quid, si hoc muto? at vereor ne peius sit. age vero, laudo aliquem; non offendo? Cum porro reprendo aliquem, quid, si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet?' auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris. Ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est si totum alium faceres.