Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videmur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, †non quo, sed quod difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.

hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est, quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas. eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.

reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu. res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus. etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.

quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude delector. deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.

Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes. ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar. vale.