Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec quamquam nihilo meliora sunt nunc etiam atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui.
ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei p. causa muneris quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras.
ego quid possim nescio vel potius me parum posse sentio; illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantis simam, detuli. si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio diligenterque curabo. vale.