Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit. nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. nihil est praeterea cur adventibus te offerre gestias. multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi.
quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas. quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. hoc mihi prorsus valde placet.