Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares ; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere
de Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere
de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ; quod videbatur mihi ille confidere
'oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. mihi quidem sic persuadeo me, quicquid habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse. qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum ; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem ; et me hercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. aedificia mea me delectant, et otium ; domus est quae nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor. qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore th=s d' a)reth=s i(drw=ta et cetera.