Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.

scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.

deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti; nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem tibi quoque eandem traderem. sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem. sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.

Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46).CICERO LIGARIO.

etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum. postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.

primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem.