Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui.

etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant. quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa. veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti; principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. valent tamen apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset.