Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi †opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris.

quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. te cupio videre quam primum.

Scr. Romae ex. m. Nov. a. 708 (46).CICERO AMPIO S. P.

gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui.

etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant. quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa. veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti; principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. valent tamen apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset.

diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.

scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.