Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quare non ego 'oppugnavi' fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, 'animo fui mobili,' sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse. ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra benevolentia detraham.
hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.
de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
Litterae Quinti fratris et T. Pomponi, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxili quam in tuo conlega mihi constitutum fuerit. itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant; quae res fecit ut tibi litteris obstrepere non auderem.
nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.