Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest), quo liberius iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore; quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.

mihi consilium captum iam diu est; de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris. Cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor. est enim res profecto maxima. quid rectum sit apparet, quid expediat obscurum est, ita tamen, ut si nos ii sumus, qui esse debemus, id est studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus quin ea maxime conducant, quae sunt rectissima. qua re tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia tibi ut nota sint faciam. quicquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.