Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.

est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus.

neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec 'perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p. perdidissent.

quod si tuum te desiderium movet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.

qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum. relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur; in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. etenim eum semper te et privatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae serviendum. nam, quod adlatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus.

etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier .animo quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies adlatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. his ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse adsecutum; sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi. quem me tibi et fuisse semper existimes velim et futurum esse confidas.