Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.