Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non,' inquies; 'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.