Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

reliquum est, ut consoler et adferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam. quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi adfirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore.

videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam. non scribo hoc temere; quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior. quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium. etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necessest, res publica, quascumque viris habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit.