Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. . nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum.
res vides quo modo se habeat, orbem terrarum .imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos. vale.