Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. ego enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem. Cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum.

idem ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere. respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae. itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.

hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius. considera nunc vicissim tuum. non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.

ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent.

Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.

ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris non nihil loci dedisse. id si correxeris, mihi valde gratum erit. et ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris. nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.