Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

Scr. in castris in Cilicia a. d. x K. Quint. a. 704 (50).M. TVLLIVS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q.

Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere. postea, quom mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. x K. Quintilis scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae.

quae cum essent incerta, existimavi tamen faciundum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris. nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. quam ob rem, quaecumque a me ornamenta †ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.