Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de rationibus referendis non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.

quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi.

rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere cogitabamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est quisquam. Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. quod scribis ad me de drachmum ccciↃↃↃ, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quaestore curetur.