Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus. qua re scito me sperare ea, quae sequuntur; ad quae tu te para.
Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant. quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. quod actum est, di adprobent. spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.
res publica me valde sollicitat. faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas; districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.
ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. 'puerum?' inquis. at quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo. neque erat superiore honore usus, quem praeficerem. Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem. fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem. postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui. hoc tu meum consilium laudes necessest, mutari enim non potest. de Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.