Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. sed (balbi non sumus) ad rem redeamus.
ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris. ergo ita accidit; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his locis: 'hicine est ille, qui urbem? quem senatus?' nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.
interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa. ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.
quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore. qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. qua re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.
putaresne umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus. mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.