Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere.

ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit. tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et, quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. qua re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.

Scr. Romae a. 701 (53).M. CICERO S. D. C. CVRIONI.

gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro. qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset ut te ante videret, quam a vita discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. tibi patrimonium dei fortunent; me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.

Scr. Romae a. 701 (53).M. CICERO S. D. C. CVRIONI.

rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum. meam quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.