Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve.

Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53).TVLLIVS TIRONI S.

ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.