Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice.

reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve.

Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53).TVLLIVS TIRONI S.

ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.

litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. tu Musis nostris para ut operas reddas. nostra ad diem dictam fient; docui enim te fides e)/tumon quod haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. vale. xiiii K.

Scr. ad urbem pdd. Id. Ian. a. 705 (49).TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA Q. Q. TIRONI S. P. D.

etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. non ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ego ad urbem accessi pr. Non. Ian.

obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.

numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.

Scr. Capuae iv K. Febr. a. 705 (49).TVLLIVS S. D. TIRONI SVO.

quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.