Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos a te, ut scis, discessimus a. d. iiii Non. Nov. Leucadem venimus a. d. viii Id. Nov., a. d. vii Actium. ibi propter tempestatem a. d. vi Id. morati sumus. Inde a. d. v Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. xvi K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K. interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt.

nos eo die cenati solvimus ; inde austro lenissimo caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. vii K. Dec.) hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A. d. v K. Dec. servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore.