Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

poteris igitur et facies, si me diligis, ut cotidie sit Acastus in portu. multi erunt quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant ; equidem Patras euntem neminem praetermittam. ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. ei te totum trade. malo te paulo post valentem quam statim imbecillum videre. cura igitur nihil aliud nisi ut valeas ; cetera ego curabo. etiam atque etiam vale. Leucade so proficiscens vii Id. Nov.

Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50).TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI S. P. D.

Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. igitur illa : quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae ; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis ;