Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. mihi 'prora et puppis,' ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Ofilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. de attributione conficies, de repraesentatione videbis.
de domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram ; sed litteras tuas exspecto. et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. puto utrumque ad aquas ; sed quod egerint—. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. appellabis etiam Papiam. vale.