Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.

gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. qua re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet ; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum ; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua ; socium enim te meorum commodorum semper esse volui.