Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te diligenter. vale.

Scr. in Tusculano paulo post in. m. Sext. a. 709 (45).TVLLIVS TIRONI SVO S.

exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. de Aufidiano nomine nihil te hortor ; scio tibi curae esse ; sed confice. et, si ob eam rem moraris, accipio causam ; si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. vale.

Scr. eodem loco et tempore quo ep. xviii.TVLLIVS TIRONI S.

sollicitat, ita vivam, me tu a, mi Tiro, valetudo ; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone ; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum holitore, ut videtur. tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo ; verum ut videbitur. cura te, si me amas, diligenter. vale.

Scr. Athenis inter ex. m. Quint. et ex. Oct. a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SVO DVLCISSIMO S.

Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.