Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

video quid agas ; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. sed heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)/kuron 'valetudini fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae ; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. 'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. sed haec coram.

Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est ; valde enim eius causa volo. vale.