Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum ; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, nos Leucade consequere ; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae.