Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.