Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

maxima sum laetitia adfectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. nam cum te semper amavi dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim. quapropter a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.

Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii.M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO CONLEGAE.

Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.