Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ita confirmato illo ex eo loco castra movi ; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.

Scr. hi castris ad Iconium iii K. Sept. ant paulo post a. 703 (51).M. CICERO S. D. M. CATONI

Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.

publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos., qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse ; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.

Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50).M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI

summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.

Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli. quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret.

quod cum ab illo diligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex. s. c. et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem iii K. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ;

quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret is putavi. nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.

interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.