Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset.

qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.

Scr. Romae ante mcd. m. Ian. a. 709 (45).M. CICERO S. D. C. CASSIO

puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo ; longiores enim exspectabo vel potius exigam. ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem ; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id kat' ei)dw/lwn fantasi/as, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtika\s fantasi/as spectris Catianis excitari ; nam ne te fugiat, Catius Insuber, *)epikou/reios, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus ei)/dwla, hic 'spectra' nominat.