Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus
sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius.
id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur. unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
Tertium est ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris. ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo ; nam et ea quae reliqui tranquilla de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego ; sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera ; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosus ; sin maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. . huius rei totum consilium tuum est ; tu enim scis quid sustinere possis. si potes, laudabile atque populare est ; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. .
de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio, est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.
extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.