Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem. ornasti consulatum, ornasti reditum meum . incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.

qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam. si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem ut eos mihi quam amicissimos redderes ; nunc cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime. dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et senatum publice misi. omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim .habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur. cupio te consulem videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule adsequi

Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51).M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.

M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus

sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius.