Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.

hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.

Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco ; Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. mihi in hac paucitate ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem ; quid casurum sit incertum est. utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.

Scr. in castris ad Cybistra vel xi vel x K. Oct. a. 703 (51).M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR. PL., SENATVI

S. v. v. b. e. e. q. v. Cum pr. K. Sext. in provinciam venissem neque maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime convenire officio meo reique p. conducere putavi parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent. quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum. erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos.

itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locavi, ut Artuasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum p. R. esse, et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p. nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p.

quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.