Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnis. Pescennius est perbenevolus nobis ; quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore sed Brundisio discessit. cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr. K. Mai. Brundisio.

Scr. Athenis a. d. xvii K. Novemb. a. 704 (50).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Pr. Idus Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus. de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue. accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. neque sum admiratus hanc epistulam, quam Acastus attulit, brevem fuisse ; iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p. veniamus intellego. cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. tu velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris obviam nobis prodeas.

de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus ; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat. nos, si dii adiuvabunt, circiter Idus Nov. in Italia speramus fore. vos, mea suavissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. vale. Athenis a. d. xvii K. Novemb.

Scr. Dyrrhachi Id. Quint. a. 706 (48).SVIS S. D.

nec saepe est cui litteras demus nec rem habemus ullam quam scribere velimus. ex tuis litteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nullum venire potuisse. qua re videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me satis fieri velle. quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. cura ut valeas. Idib. Quint.

Scr. in portu Caietano nave conscensa vii ld. Iun. a. 705 (49).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.

omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. xolh\n a)/kraton noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies id est Apollini et Aesculapio.

navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros.

tu primum valetudinem tuam velim cures ; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam atque etiam vale. D. Vii. Idus Iun.

Scr. Brundisi a. d. iv Non. Iun. a. 707 (47).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.

si vales, bene est, ego valeo. valetudinem tuam velim cures diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. quod celeriter me fecisti is de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam. cura ut valeas. vale. D. iiii Non. Iun.

Scr. Brundisi a. 706 (48) a. d. xvi K. Ian. TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.

ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. omnino de omnibus rebus nec quid consili capiam nec quid faciam scio. tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. vale.

Scr. Brindisi vii Id. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE 5VAE.

quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit. Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri velim ; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. de ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. vii Idus Quintilis.

Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.

Scr. Brundisi Non. Novemb. a. 706 (48).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.

Scr. Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.

Scr. Menturnis viii K. Febr. a. 705 (49).TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. R D.

si vos valetis, nos valemus. vestrum iam consilium est non solum meum quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo ne iam intercludamur, ut cum velitis exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae ; si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit.