Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit ; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d. valete. VIII K. Quint. Menturnis.
si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.
S. v. b. e. v. etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat. Volumnia debuit in ' te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia detruserunt. cura ut valeas. Pr. non. Ian.
S. v. h. e. v. si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius. nunc quae sint negotia vides ; ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures. vale.
considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis.
mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis ; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam ; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere. viiii K. Formiis.
in maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam ; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum et iam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. sed a Pomponio exspecto litteras ; quas ad me quam primum perferendas cures velim. da operam ut valeas.
in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K. Oct. de Venusino.
S. v. h. e. v. da operam ut convalescas, quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas . vale.
S. v. b. e. v. nos cotidie tabellarios nostros exspectamus. qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. K. Septemb.
S. v. b. e. v. redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur. cui utrum obviam procedam an hic eum exspectem cum constituero, faciam te certiorem. tabellarios mihi velim quam primum remittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. D. pr. Id. Sext.
S. v. b. e. v. nos neque de Caesaris adventu neque de litteris, quas Philotimus habere dicitur, quicquam adhuc certi habemus. si quid erit certi, faciam te statim certiorem. valetudinem tuam fac ut cures. vale. iii Idus Sextilis.
S. v. v. h. e. e. q. v. etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.
Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. xiii K. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.
his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.
sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.
hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.