Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

si vos valetis, nos valemus. vestrum iam consilium est non solum meum quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo ne iam intercludamur, ut cum velitis exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae ; si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit.

his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit ; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d. valete. VIII K. Quint. Menturnis.